super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam
ad arguentem me
et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana
eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non
mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et
non tardabit
ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet
ipso iustus autem in fide sua vivet
et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et
non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et
ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes
gentes et coacervabit ad se omnes populos
numquid non omnes isti super eum parabolam sument et
loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non
sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
numquid non repente consurgent qui mordeant te et
suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui
reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et
iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in
excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos
et peccavit anima tua
quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter
iuncturas aedificiorum est respondebit
vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat
urbem in iniquitate
numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim
populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi
aquae operientes mare
vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians
ut aspiciat nuditatem eius
repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et
consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus
ignominiae super gloriam tuam
quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium
deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et
civitatis et omnium habitantium in ea
quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus
conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor
eius ut faceret simulacra muta
vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti
numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et
argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius
omnis terra